Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 7
1  Anno ab urbe condita DCXCIII C. Caesare et L. Bibulo consulibus lege Vatinia Caesari tres provinciae cum legionibus septem in quinquennium datae Gallia Transalpina et Cisalpina et Illyricus; Galliam Comatam postea senatus adiecit. 2  Hanc historiam Suetonius Tranquillus plenissime explicuit, cuius nos conpetentes portiunculas decerpsimus.3  Helvetiorum animos, fortissimae Gallorum omnium gentis ea vel maxime causa quod perpetuo paene cum Germanis bello altercabantur a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgetorix quidam princeps gentis spe totas invadendi Gallias in arma accenderat. 4  quo ceteri optimates correpto et ad mortem coacto cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiverunt. qui coniuratione facta ac die dicta, exustis vicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe revertendi foret, profecti sunt. 5  quos cum apud Rhodanum flumen obvios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis vicit victosque ad deditionem coegit. horum fuit, cum primum progressa est, omnis multitudo Helvetiorum Tulingorum Latobogiorum Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem milia hominum. ex his quadraginta et septem milia in bello ceciderunt, cetera in terras proprias remissa sunt. 6  Postea Caesar contra Ariovistum regem excitantem invehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper universos Galliarum populos se subegisse iactabat, apud Sequanos vicit, cum diu exercitus Caesaris Germanorum multitudine et virtute perterritus pugnam detrectasset. 7  statim Ariovistus in Germaniam, arrepta navicula Rhenum transvectus, effugit, uxores eius duae totidemque filiae captae sunt. fuerunt autem in exercitu Ariovisti Arudes Marcomanes Triboci Vangiones Nemetes Eduses et Suebi. 8  pugna maxime gravis ex phalange Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine scutisque supra capita contextis ad inrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant. 9  sed postquam aliqui Romanorum militum agilitate audaciaque insignes supra obductam saliere testudinem scutisque singillatim velut squamis revulsis desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes novo mortis periculo terribilem dissolvere conpagem. 10  exinde in fugam versi per quinquaginta milia passuum insatiabiliter caesi sunt neque conici numerus potuit Germanorum vel quantus pugnae adfuerit vel quantus fuerit occisorum. 11  Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, adversus Caesarem exarsit: 12  quorum distributim copia haec fuit. Bellovagui, qui ceteris numero et virtute praestare viderentur, habuere lectissima sexaginta milia armatorum; Suessones ex duodecim oppidis quinquaginta milia; 13  Nervii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut numquam in id temporis mercatores ad se admiserint vina ceteraque venalia deferre, quibus inducta iucunditas torporem virtutis adferret, habuerunt similiter quinquaginta milia; 14  Atrebates etiam et Ambiani decem milia, Morini viginti quinque milia, Menapii novem milia, Caleti decem milia, Veliocasses et Veromandi aeque decem milia, Atuatuci decem et octo milia; Condurses Eborones Caerosi Caemani, qui uno nomine Germani vocantur, quadraginta milia. 15  ita fuisse referuntur CCLXXII milia armatorum lectissima. 16  his repente silva erumpentibus exercitus Caesaris perturbatus atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tandem hortatu ducis restitit victoresque adgressus usque ad internecionem paene delevit.

Zurück